LV
Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem, 11.55.1
  Ne credas; nihil est, quod minus ille velit.
Ars est captandi quod nolis velle videri;
  Ne facias optat, quod rogat ut facias.
Dicat praegnantem tua se Cosconia tantum: 5
  Pallidior fiet iam pariente Lupus.
At tu consilio videaris ut usus amici,
  Sic morere, ut factum te putet esse patrem.