| LVI | |
| Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas, | 11.56.1 |
| Vis animum mirer suspiciamque tuum? | |
| Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa, | |
| Et tristis nullo qui tepet igne focus, | |
| Et teges et cimex et nudi sponda grabati, | 5 |
| Et brevis atque eadem nocte dieque toga. | |
| O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti | |
| Et stipula et nigro pane carere potes! | |
| Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis | |
| Constringatque tuos purpura pexa toros, | 10 |
| Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet | |
| Convivas roseo torserat ore puer: | |
| O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos | |
| Et nihil ex ulla perdere luce voles! | |
| Rebus in angustis facile est contemnere vitam: | 15 |
| Fortiter ille facit, qui miser esse potest. |