| LVII | |
| Miraris, docto quod carmina mitto Severo, | 11.57.1 |
| Ad cenam cum te, docte Severe, vocem? | |
| Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit; | |
| Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus. | |
| Omnia cum tibi sint dono concessa deorum, | 5 |
| Si quod habes non vis, ergo quid accipies? |