| II | |
| Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas, | 12.2.1 |
| Ibis, io, Romam nunc peregrine liber | |
| Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis, | |
| Dat patrios amnes quos mihi terra potens. | |
| Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici, | 5 |
| Cuius habet fratres tot domus alta Remi. | |
| Iure tuo veneranda novi pete limina templi, | |
| Reddita Pierio sunt ubi tecta choro. | |
| Vel si malueris, prima gradiere Subura; | |
| Atria sunt illic consulis alta mei: | 10 |
| Laurigeros habitat facundus Stella penatis, | |
| Clarus Hyanteae Stella sititor aquae; | |
| Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit, | |
| Unde novem dominas saepe bibisse ferunt: | |
| Ille dabit populo patribusque equitique legendum, | 15 |
| Nec nimium siccis perleget ipse genis. | |
| Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur, | |
| Clamabunt omnes te, liber, esse meum. |