III
Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni 12.3.1
  Maecenas, atavis regibus ortus eques,
Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
  Fama fuisse loquax chartaque dicet anus
Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur; 5
  Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
  Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
Largiri, praestare, breves extendere census,
  Et dare quae faciles vix tribuere dei, 10
Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
  Temporibusque malis ausus es esse bonus.