| XLVIII | |
| Boletos et aprum si tamquam vilia ponis | 12.48.1 |
| Et non esse putas haec mea vota, volo: | |
| Si fortunatum fieri me credis et heres | |
| Vis scribi propter quinque Lucrina, vale. | |
| Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras | 5 |
| Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil, | |
| Quod sciat infelix damnatae spongia virgae | |
| Vel quicumque canis iunctaque testa viae: | |
| Mullorum leporumque et suminis exitus hic est, | |
| Sulphureusque color carnificesque pedes. | 10 |
| Non Albana mihi sit comissatio tanti | |
| Nec Capitolinae pontificumque dapes; | |
| Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum | |
| Et Vaticani perfida vappa cadi. | |
| Convivas alios cenarum quaere magister, | 15 |
| Quos capiant mensae regna superba tuae: | |
| Me meus ad subitas invitet amicus ofellas: | |
| Haec mihi, quam possum reddere, cena placet. |