LX
Martis alumne dies, roseam quo lampada primum 12.60.1
  Magnaque siderei vidimus ora dei,
Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
  Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis, 5
  Et qua sum genitus, vivere luce volo.
Natali pallere suo, ne calda Sabello
  Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
  Atque inter mensas ire, redire suas; 10
Excipere hos illos, et tota surgere cena
  Marmora calcantem frigidiora gelu:
Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
  Quae te si iubeat rex dominusque, neges?