| LIBER II | |
| Valerius Martialis Deciano Suo Sal. | |
| 'Quid nobis' inquis 'cum epistula? parum enim tibi | 2.pr.1 |
| praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro | |
| dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video | |
| quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui- | |
| bus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent | 5 |
| et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pa- | |
| gina visum est, epistulam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur, | |
| rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per- | |
| sonam. Denique videris, an te delectet contra retiarium | |
| ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.' | 10 |
| Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid si scias, | |
| cum qua et quam longa epistula negotium fueris habitu- | |
| rus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in | |
| hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non | |
| lassi pervenient. | 15 |