| I | |
| Ter centena quidem poteras epigrammata ferre, | 2.1.1 |
| Sed quis te ferret perlegeretque, liber? | |
| At nunc succincti quae sint bona disce libelli. | |
| Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit; | |
| Deinde, quod haec una peraget librarius hora, | 5 |
| Nec tantum nugis serviet ille meis; | |
| Tertia res haec est, quod si cui forte legeris, | |
| Sis licet usque malus, non odiosus eris. | |
| Te conviva leget mixto quincunce, sed ante | |
| Incipiat positus quam tepuisse calix. | 10 |
| Esse tibi tanta cautus brevitate videris? | |
| Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris! |