| XLIII | |
| Κοινὰ φίλων haec sunt, haec sunt tua, Candide, κοινά. | 2.43.1 |
| Quae tu magnilocus nocte dieque sonas: | |
| Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso | |
| Vel quam seposito de grege Parma dedit: | |
| At me, quae passa est furias et cornua tauri, | 5 |
| Noluerit dici quam pila prima suam. | |
| Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas: | |
| Non vendes nummis coccina nostra tribus. | |
| Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis: | |
| Fulcitur testa fagina mensa mihi. | 10 |
| Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli: | |
| Concolor in nostra, cammare, lance rubes. | |
| Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo: | |
| At mihi succurrit pro Ganymede manus. | |
| Ex opibus tantis veteri fidoque sodali | 15 |
| Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων? |