LXVIII
Quod te nomine iam tuo saluto, 2.68.1
Quem regem et dominum prius vocabam,
Ne me dixeris esse contumacem:
Totis pillea sarcinis redemi.
Reges et dominos habere debet, 5
Qui se non habet atque concupiscit
Quod reges dominique concupiscunt.
Servom si potes, Ole, non habere,
Et regem potes, Ole, non habere.