| LXIX | |
| Invitum cenare foris te, Classice, dicis: | 2.69.1 |
| Si non mentiris, Classice, dispeream. | |
| Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire: | |
| Cum cenaret, erat tristior ille, domi. | |
| Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis? | 5 |
| 'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius. | |
| En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam. | |
| Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega. |