| LXXII | |
| Hesterna factum narratur, Postume, cena | 2.72.1 |
| Quod nollem—quis enim talia facta probet?— | |
| Os tibi percisum quanto non ipse Latinus | |
| Vilia Panniculi percutit ora sono: | |
| Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius | 5 |
| Caecilium tota rumor in urbe sonat. | |
| Esse negas factum: vis hoc me credere? credo. | |
| Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius? |