| LXIII | |
| Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum, | 6.63.1 |
| Et scis qui captat, quid, Mariane, velit. | |
| Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis | |
| Scribis et esse tuo vis, furiose, loco. | |
| 'Munera magna tamen misit.' Sed misit in hamo; | 5 |
| Et piscatorem piscis amare potest? | |
| Hicine deflebit vero tua fata dolore? | |
| Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil. |