| LXIV | |
| Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus | 6.64.1 |
| Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti, | |
| Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx, | |
| Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae | |
| Filius et possit sponsam te sponsa vocare: | 5 |
| Emendare meos, quos novit fama, libellos | |
| Et tibi permittis felicis carpere nugas,— | |
| Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam | |
| Non aspernantur proceres urbisque forique, | |
| Quas et perpetui dignantur scrinia Sili | 10 |
| Et repetit totiens facundo Regulus ore, | |
| Quique videt propius magni certamina Circi | |
| Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae, | |
| Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum | |
| Non dedignatur bis terque revolvere Caesar. | 15 |
| Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerva | |
| Acrius et tenues finxerunt pectus Athenae. | |
| Ne valeam, si non multo sapit altius illud, | |
| Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi | |
| Et rubro pulmone vetus nasisque timendum | 20 |
| Omnia crudelis lanius per compita portat. | |
| Audes praeterea, quos nullus noverit, in me | |
| Scribere versiculos miseras et perdere chartas. | |
| At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor, | |
| Vivet et haerebit totoque legetur in orbe, | 25 |
| Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte. | |
| Sed miserere tui, rabido nec perditus ore | |
| Fumantem nasum vivi temptaveris ursi. | |
| Sit placidus licet et lambat digitosque manusque, | |
| Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira, | 30 |
| Ursus erit: vacua dentes in pelle fatiges | |
| Et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem. |