| XXXIV | |
| Iuppiter Idaei risit mendacia busti, | 9.34.1 |
| Dum videt Augusti Flavia templa poli, | |
| Atque inter mensas largo iam nectare fusus, | |
| Pocula cum Marti traderet ipse suo, | |
| Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem, | 5 |
| Cum quibus Alcides et pius Arcas erat: | |
| 'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis: | |
| Cernite, quam plus sit, Caesaris esse patrem.' |