| XXXVIII | |
| Summa licet velox, Agathine, pericula ludas, | 9.38.1 |
| Non tamen efficies, ut tibi parma cadat. | |
| Nolentem sequitur, tenuisque reversa per auras | |
| Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet; | |
| Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo | 5 |
| Et rapiant celeres vela negata Noti, | |
| Securos pueri neglecta perambulat artus, | |
| Et nocet artifici ventus et unda nihil. | |
| Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli | |
| Non potes: arte opus est, ut tibi parma cadat. | 10 |