| L | |
| Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum, | 9.50.1 |
| Carmina quod faciam, quae brevitate placent. | |
| Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris | |
| Qui scribis Priami proelia, magnus homo es? | |
| Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum: | 5 |
| Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis. |