| LVI | |
| Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis: | 9.56.1 |
| Quae puero dones tela, Cupido, para, | |
| Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas: | |
| Sit tamen in tenera levis et hasta manu. | |
| Loricam clipeumque tibi galeamque remitto; | 5 |
| Tutus ut invadat proelia, nudus eat: | |
| Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta, | |
| Casside dum liber Parthenopaeus erat. | |
| Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore. | |
| O felix, si quem tam bona fata manent! | 10 |
| Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te | |
| Non Libye faciat, sed tua Roma virum. |