| LXXVI | |
| Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni, | 9.76.1 |
| Haec pueri facies primaque forma fuit. | |
| Creverat hic vultus bis denis fortior annis, | |
| Gaudebatque suas pingere barba genas, | |
| Et libata semel summos modo purpura cultros | 5 |
| Sparserat: invidit de tribus una soror | |
| Et festinatis incidit stamina pensis, | |
| Absentemque patri rettulit urna rogum. | |
| Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur, | |
| Haec erit in chartis maior imago meis. | 10 |