| LXXI | |
| Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas | 10.71.1 |
| Fata, brevem titulum marmoris huius ama. | |
| Condidit hac caras tellure Rabirius umbras; | |
| Nulli sorte iacent candidiore senes: | |
| Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit, | 5 |
| Arserunt uno funera bina rogo. | |
| Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis. | |
| Inprobius nihil his fletibus esse potest. |