| VII | |
| Iam certe stupido non dices, Paula, marito, | 11.7.1 |
| Ad moechum quotiens longius ire voles, | |
| 'Caesar in Albanum iussit me mane venire, | |
| Caesar Circeios.' Iam stropha talis abît. | |
| Penelopae licet esse tibi sub principe Nerva: | 5 |
| Sed prohibet scabies ingeniumque vetus. | |
| Infelix, quid ages? aegram simulabis amicam? | |
| Haerebit dominae vir comes ipse suae, | |
| Ibit et ad fratrem tecum matremque patremque. | |
| Quas igitur fraudes ingeniosa paras? | 10 |
| Diceret hystericam se forsitan altera moecha | |
| In Sinuessano velle sedere lacu. | |
| Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum, | |
| Quae verum mavis dicere, Paula, viro! |