| VIII | |
| Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti, | 11.8.1 |
| Ultima quod curvo quae cadit aura croco; | |
| Poma quod hiberna maturescentia capsa, | |
| Arbore quod verna luxuriosus ager; | |
| De Palatinis dominae quod Serica prelis, | 5 |
| Sucina virginea quod regelata manu; | |
| Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni, | |
| Quod qui Sicanias detinet hortus apes; | |
| Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum, | |
| Quod modo divitibus lapsa corona comis: | 10 |
| Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce: | |
| Hoc fragrant pueri basia mane mei. | |
| Scire cupis nomen? si propter basia, dicam. | |
| Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis. |