C. PLINIVS <MATVRO> ARRIANO SVO S.
  Quia tardiorem aduentum tuum prospicio, librum quem 1.2.1.1
prioribus epistulis promiseram exhibeo. Hunc rogo ex con-
suetudine tua et legas et emendes, eo magis quod nihil ante
peraeque eodem ζήλῳ scripsisse uideor. Temptaui enim imi- 2.1
tari Demosthenen semper tuum, Caluum nuper meum, dum-
taxat figuris orationis; nam uim tantorum uirorum, 'pauci
quos aequus . . .' adsequi possunt. Nec materia ipsa huic 3.1
(uereor ne improbe dicam) aemulationi repugnauit: erat
enim prope tota in contentione dicendi, quod me longae
desidiae indormientem excitauit, si modo is sum ego qui ex-
citari possim. Non tamen omnino Marci nostri ληκύθους fugi- 4.1
mus, quotiens paulum itinere decedere non intempestiuis
amoenitatibus admonebamur: acres enim esse non tristes
uolebamus. Nec est quod putes me sub hac exceptione 5.1
ueniam postulare. Nam quo magis intendam limam tuam,
confitebor et ipsum me et contubernales ab editione non
abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum
adieceris. Est enim plane aliquid edendum—atque utinam 6.1
hoc potissimum quod paratum est! audis desidiae uotum—
edendum autem ex pluribus causis, maxime quod libelli quos
emisimus dicuntur in manibus esse, quamuis iam gratiam
nouitatis exuerint; nisi tamen auribus nostris bibliopolae 5
blandiuntur. Sed sane blandiantur, dum per hoc mendacium
nobis studia nostra commendent. Vale.