| C. PLINIVS CANINIO RVFO SVO S. | |
| Quid agit Comum, tuae meaeque deliciae? quid sub- | 1.3.1.1 |
| urbanum amoenissimum, quid illa porticus uerna semper, quid | |
| platanon opacissimus, quid euripus uiridis et gemmeus, quid | |
| subiectus et seruiens lacus, quid illa mollis et tamen solida | |
| gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et | 5 |
| circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid | |
| cubicula diurna nocturna? Possident te et per uices partiun- | |
| tur? an, ut solebas, intentione rei familiaris obeundae crebris | 2.1 |
| excursionibus auocaris? Si possident, felix beatusque es; si | |
| minus, 'unus ex multis'. Quin tu (tempus enim) humiles et | 3.1 |
| sordidas curas aliis mandas, et ipse te in alto isto pinguique | |
| secessu studiis adseris? Hoc sit negotium tuum hoc otium; | |
| hic labor haec quies; in his uigilia, in his etiam somnus re- | |
| ponatur. Effinge aliquid et excude, quod sit perpetuo tuum. | 4.1 |
| Nam reliqua rerum tuarum post te alium atque alium domi- | |
| num sortientur, hoc numquam tuum desinet esse si semel | |
| coeperit. Scio quem animum, quod horter ingenium; tu modo | 5.1 |
| enitere ut tibi ipse sis tanti, quanti uideberis aliis si tibi fueris. | |
| Vale. |