| C. PLINIVS POMPEIAE CELERINAE SOCRVI S. | |
| Quantum copiarum in Ocriculano, in Narniensi, in Carsu- | 1.4.1.1 |
| lano, in Perusino tuo, in Narniensi uero etiam balineum! Ex | |
| epistulis meis, nam iam tuis opus non est: una illa breuis et | |
| uetus sufficit. Non mehercule tam mea sunt quae mea sunt, | 2.1 |
| quam quae tua; hoc tamen differunt, quod sollicitius et in- | |
| tentius tui me quam mei excipiunt. Idem fortasse eueniet tibi, | |
| si quando in nostra deuerteris. Quod uelim facias, primum | 3.1 |
| ut perinde nostris rebus ac nos tuis perfruaris, deinde | |
| ut mei expergiscantur aliquando, qui me secure ac prope | |
| neglegenter exspectant. Nam mitium dominorum apud ser- | 4.1 |
| uos ipsa consuetudine metus exolescit; nouitatibus excitan- | |
| tur, probarique dominis per alios magis quam per ipsos | |
| laborant. Vale. |