C. PLINIVS VOCONIO ROMANO SVO S.
  Vidistine quemquam M. Regulo timidiorem humiliorem 1.5.1.1
post Domitiani mortem? sub quo non minora flagitia com-
miserat quam sub Nerone sed tectiora. Coepit uereri ne sibi
irascerer, nec fallebatur: irascebar. Rustici Aruleni periculum 2.1
fouerat, exsultauerat morte; adeo ut librum recitaret publi-
caretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoico-
rum simiam' adpellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum'
(agnoscis eloquentiam Reguli), lacerat Herennium Senecio- 3.1
nem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus
'Quid tibi cum meis mortuis? Numquid ego Crasso aut
Camerino molestus sum?' quos ille sub Nerone accusauerat.
Haec me Regulus dolenter tulisse credebat, ideoque etiam 4.1
cum recitaret librum non adhibuerat. Praeterea reminisce-
batur, quam capitaliter ipsum me apud centumuiros laces-
sisset. Aderam Arrionillae Timonis uxori, rogatu Aruleni 5.1
Rustici; Regulus contra. Nitebamur nos in parte causae
sententia Metti Modesti optimi uiri: is tunc in exsilio erat,
a Domitiano relegatus. Ecce tibi Regulus 'Quaero,' inquit,
'Secunde, quid de Modesto sentias.' Vides quod periculum, 5
si respondissem 'bene'; quod flagitium si 'male'. Non possum
dicere aliud tunc mihi quam deos adfuisse. 'Respondebo'
inquam 'si de hoc centumuiri iudicaturi sunt.' Rursus ille:
'Quaero, quid de Modesto sentias.' Iterum ego: 'Solebant 6.1
testes in reos, non in damnatos interrogari.' Tertio ille: 'Non
iam quid de Modesto, sed quid de pietate Modesti sentias
quaero.' 'Quaeris' inquam 'quid sentiam; at ego ne interrogare 7.1
quidem fas puto, de quo pronuntiatum est.' Conticuit; me
laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo
responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me
laqueis tam insidiosae interrogationis inuolueram. 5
  Nunc ergo conscientia exterritus adprehendit Caecilium 8.1
Celerem, mox Fabium Iustum; rogat ut me sibi reconcilient.
Nec contentus peruenit ad Spurinnam; huic suppliciter, ut
est cum timet abiectissimus: 'Rogo mane uideas Plinium
domi, sed plane mane (neque enim ferre diutius sollicitu- 5
dinem possum), et quoquo modo efficias, ne mihi irascatur.'
Euigilaueram; nuntius a Spurinna: 'Venio ad te.' 'Immo ego 9.1
ad te.' Coimus in porticum Liuiae, cum alter ad alterum
tenderemus. Exponit Reguli mandata, addit preces suas, ut
decebat optimum uirum pro dissimillimo, parce. Cui ego:
'Dispicies ipse quid renuntiandum Regulo putes. Te decipi a 10.1
me non oportet. Exspecto Mauricum' (nondum ab exsilio
uenerat): 'ideo nihil alterutram in partem respondere tibi
possum, facturus quidquid ille decreuerit; illum enim esse
huius consilii ducem, me comitem decet.' Paucos post dies 11.1
ipse me Regulus conuenit in praetoris officio; illuc persecutus
secretum petit; ait timere se ne animo meo penitus haereret,
quod in centumuirali iudicio aliquando dixisset, cum respon-
deret mihi et Satrio Rufo: 'Satrius Rufus, cui non est cum 5
Cicerone aemulatio et qui contentus est eloquentia saeculi
nostri'. Respondi nunc me intellegere maligne dictum quia 12.1
ipse confiteretur, ceterum potuisse honorificum existimari.
'Est enim' inquam 'mihi cum Cicerone aemulatio, nec sum
contentus eloquentia saeculi nostri; nam stultissimum credo 13.1
ad imitandum non optima quaeque proponere. Sed tu qui
huius iudicii meministi, cur illius oblitus es, in quo me inter-
rogasti, quid de Metti Modesti pietate sentirem?' Expalluit
notabiliter, quamuis palleat semper, et haesitabundus: 'Inter- 5
rogaui non ut tibi nocerem, sed ut Modesto.' Vide hominis
crudelitatem, qui se non dissimulet exsuli nocere uoluisse.
Subiunxit egregiam causam: 'Scripsit' inquit 'in epistula 14.1
quadam, quae apud Domitianum recitata est: "Regulus,
omnium bipedum nequissimus"'; quod quidem Modestus
uerissime scripserat. Hic fere nobis sermonis terminus; neque 15.1
enim uolui progredi longius, ut mihi omnia libera seruarem
dum Mauricus uenit. Nec me praeterit esse Regulum δυσκαθ-
αίρετον; est enim locuples factiosus, curatur a multis, timetur
a pluribus, quod plerumque fortius amore est. Potest tamen 16.1
fieri ut haec concussa labantur; nam gratia malorum tam
infida est quam ipsi. Verum, ut idem saepius dicam, exspecto
Mauricum. Vir est grauis prudens, multis experimentis erudi-
tus, et qui futura possit ex praeteritis prouidere. Mihi et 5
temptandi aliquid et quiescendi illo auctore ratio constabit.
Haec tibi scripsi, quia aequum erat te pro amore mutuo non 17.1
solum omnia mea facta dictaque, uerum etiam consilia
cognoscere. Vale.