| C. PLINIVS CORNELIO TACITO SVO S. | |
| Ridebis, et licet rideas. Ego, ille quem nosti, apros tres et | 1.6.1.1 |
| quidem pulcherrimos cepi. 'Ipse?' inquis. Ipse; non tamen ut | |
| omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sede- | |
| bam; erat in proximo non uenabulum aut lancea, sed stilus | |
| et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut si manus | 5 |
| uacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est quod con- | 2.1 |
| temnas hoc studendi genus; mirum est ut animus agitatione | |
| motuque corporis excitetur; iam undique siluae et solitudo | |
| ipsumque illud silentium quod uenationi datur, magna co- | |
| gitationis incitamenta sunt. Proinde cum uenabere, licebit | 3.1 |
| auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares | |
| feras: experieris non Dianam magis montibus quam Miner- | |
| uam inerrare. Vale. |