| C. PLINIVS OCTAVIO RVFO SVO S. | |
| Vide in quo me fastigio collocaris, cum mihi idem pote- | 1.7.1.1 |
| statis idemque regni dederis quod Homerus Ioui Optimo | |
| Maximo: τῷ δ’ ἕτερον μὲν ἔδωκε πατήρ, ἕτερον δ’ ἀνένευσεν. | |
| Nam ego quoque simili nutu ac renutu respondere uoto tuo | 2.1 |
| possum. Etenim, sicut fas est mihi, praesertim te exigente, | |
| excusare Baeticis contra unum hominem aduocationem, ita | |
| nec fidei nostrae nec constantiae quam diligis conuenit, | |
| adesse contra prouinciam quam tot officiis, tot laboribus, tot | 5 |
| etiam periculis meis aliquando deuinxerim. Tenebo ergo hoc | 3.1 |
| temperamentum, ut ex duobus, quorum alterutrum petis, | |
| eligam id potius, in quo non solum studio tuo uerum etiam | |
| iudicio satisfaciam. Neque enim tantopere mihi consideran- | |
| dum est, quid uir optimus in praesentia uelis, quam quid | 5 |
| semper sis probaturus. Me circa idus Octobris spero Romae | 4.1 |
| futurum, eademque haec praesentem quoque tua meaque | |
| fide Gallo confirmaturum; cui tamen iam nunc licet spondeas | |
| de animo meo ἦ καὶ κυανέῃσιν ἐπ’ ὀφρύσι νεῦσε. Cur enim non | 5.1 |
| usquequaque Homericis uersibus agam tecum? quatenus tu | |
| me tuis agere non pateris, quorum tanta cupiditate ardeo, ut | |
| uidear mihi hac sola mercede posse corrumpi, ut uel contra | |
| Baeticos adsim. Paene praeterii, quod minime praetereun- | 6.1 |
| dum fuit, accepisse me careotas optimas, quae nunc cum ficis | |
| et boletis certandum habent. Vale. |