| C. PLINIVS POMPEIO SATVRNINO SVO S. | |
| Peropportune mihi redditae sunt litterae tuae quibus flagi- | 1.8.1.1 |
| tabas, ut tibi aliquid ex scriptis meis mitterem, cum ego id | |
| ipsum destinassem. Addidisti ergo calcaria sponte currenti, | |
| pariterque et tibi ueniam recusandi laboris et mihi exigendi | |
| uerecundiam sustulisti. Nam nec me timide uti decet eo quod | 2.1 |
| oblatum est, nec te grauari quod depoposcisti. Non est tamen | |
| quod ab homine desidioso aliquid noui operis exspectes. | |
| Petiturus sum enim ut rursus uaces sermoni quem apud | |
| municipes meos habui bibliothecam dedicaturus. Memini | 3.1 |
| quidem te iam quaedam adnotasse, sed generaliter; ideo nunc | |
| rogo ut non tantum uniuersitati eius attendas, uerum etiam | |
| particulas qua soles lima persequaris. Erit enim et post | |
| emendationem liberum nobis uel publicare uel continere. | 5 |
| Quin immo fortasse hanc ipsam cunctationem nostram in | 4.1 |
| alterutram sententiam emendationis ratio deducet, quae aut | |
| indignum editione dum saepius retractat inueniet, aut dignum | |
| dum id ipsum experitur efficiet. Quamquam huius cuncta- | 5.1 |
| tionis meae causae non tam in scriptis quam in ipso materiae | |
| genere consistunt: est enim paulo quasi gloriosius et elatius. | |
| Onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stilus ipse pressus | |
| demissusque fuerit, propterea quod cogimur cum de mu- | 5 |
| nificentia parentum nostrorum tum de nostra disputare. | |
| Anceps hic et lubricus locus est, etiam cum illi necessitas | 6.1 |
| lenocinatur. Etenim si alienae quoque laudes parum aequis | |
| auribus accipi solent, quam difficile est obtinere, ne molesta | |
| uideatur oratio de se aut de suis disserentis! Nam cum ipsi | |
| honestati tum aliquanto magis gloriae eius praedicationique | 5 |
| inuidemus, atque ea demum recte facta minus detorquemus | |
| et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur. Qua | 7.1 |
| ex causa saepe ipse mecum, nobisne tantum, quidquid est | |
| istud, composuisse an et aliis debeamus. Vt nobis, admonet | |
| illud, quod pleraque quae sunt agendae rei necessaria, eadem | |
| peracta nec utilitatem parem nec gratiam retinent. | 5 |
| Ac, ne longius exempla repetamus, quid utilius fuit quam | 8.1 |
| munificentiae rationem etiam stilo prosequi? Per hoc | |
| enim adsequebamur, primum ut honestis cogitationibus | |
| immoraremur, deinde ut pulchritudinem illarum longiore tra- | |
| ctatu peruideremus, postremo ut subitae largitionis comitem | 5 |
| paenitentiam caueremus. Nascebatur ex his exercitatio quae- | |
| dam contemnendae pecuniae. Nam cum omnes homines ad | 9.1 |
| custodiam eius natura restrinxerit, nos contra multum ac diu | |
| pensitatus amor liberalitatis communibus auaritiae uinculis | |
| eximebat, tantoque laudabilior munificentia nostra fore uide- | |
| batur, quod ad illam non impetu quodam, sed consilio | 5 |
| trahebamur. Accedebat his causis, quod non ludos aut | 10.1 |
| gladiatores sed annuos sumptus in alimenta ingenuorum | |
| pollicebamur. Oculorum porro et aurium uoluptates adeo | |
| non egent commendatione, ut non tam incitari debeant ora- | |
| tione quam reprimi; ut uero aliquis libenter educationis tae- | 11.1 |
| dium laboremque suscipiat, non praemiis modo uerum etiam | |
| exquisitis adhortationibus impetrandum est. Nam si medici | 12.1 |
| salubres sed uoluptate carentes cibos blandioribus adloquiis | |
| prosequuntur, quanto magis decuit publice consulentem | |
| utilissimum munus, sed non perinde populare, comitate ora- | |
| tionis inducere? praesertim cum enitendum haberemus, ut | 5 |
| quod parentibus dabatur et orbis probaretur, honoremque | |
| paucorum ceteri patienter et exspectarent et mererentur. Sed | 13.1 |
| ut tunc communibus magis commodis quam priuatae iactan- | |
| tiae studebamus, cum intentionem effectumque muneris nostri | |
| uellemus intellegi, ita nunc in ratione edendi ueremur, ne forte | |
| non aliorum utilitatibus sed propriae laudi seruisse uideamur. | 5 |
| Praeterea meminimus quanto maiore animo honestatis | 14.1 |
| fructus in conscientia quam in fama reponatur. Sequi | |
| enim gloria, non adpeti debet, nec, si casu aliquo non sequa- | |
| tur, idcirco quod gloriam meruit minus pulchrum est. Ii uero, | 15.1 |
| qui benefacta sua uerbis adornant, non ideo praedicare quia | |
| fecerint, sed ut praedicarent fecisse creduntur. Sic quod | |
| magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente | |
| uanescit; homines enim cum rem destruere non possunt, | 5 |
| iactationem eius incessunt. Ita si silenda feceris, factum | |
| ipsum, si laudanda non sileas, ipse culparis. Me uero pecu- | 16.1 |
| liaris quaedam impedit ratio. Etenim hunc ipsum sermonem | |
| non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in pro- | |
| patulo sed in curia. Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in | 17.1 |
| dicendo adsentationem uulgi adclamationemque defugerim, | |
| nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui | |
| consulebatur, limine curiae parietibusque discreuerim, ne | |
| quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad | 5 |
| quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, | |
| uelut obuia ostentatione conquirere. Habes cunctationis | 18.1 |
| meae causas; obsequar tamen consilio tuo, cuius mihi auctori- | |
| tas pro ratione sufficiet. Vale. |