| C. PLINIVS MINICIO FVNDANO SVO S. | |
| Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet | 1.9.1.1 |
| aut constare uideatur, pluribus iunctisque non constet. Nam | 2.1 |
| si quem interroges 'Hodie quid egisti?', respondeat: 'Officio | |
| togae uirilis interfui, sponsalia aut nuptias frequentaui, ille | |
| me ad signandum testamentum, ille in aduocationem, ille in | |
| consilium rogauit.' Haec quo die feceris, necessaria, eadem, si | 3.1 |
| cotidie fecisse te reputes, inania uidentur, multo magis cum | |
| secesseris. Tunc enim subit recordatio: 'Quot dies quam | |
| frigidis rebus absumpsi!' Quod euenit mihi, postquam in | 4.1 |
| Laurentino meo aut lego aliquid aut scribo aut etiam corpori | |
| uaco, cuius fulturis animus sustinetur. Nihil audio quod | 5.1 |
| audisse, nihil dico quod dixisse paeniteat; nemo apud me | |
| quemquam sinistris sermonibus carpit, neminem ipse repre- | |
| hendo, nisi tamen me cum parum commode scribo; nulla spe | |
| nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor: mecum | 5 |
| tantum et cum libellis loquor. O rectam sinceramque uitam! | 6.1 |
| O dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius! | |
| O mare, o litus, uerum secretumque μουσεῖον, quam multa | |
| inuenitis, quam multa dictatis! Proinde tu quoque strepitum | 7.1 |
| istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut | |
| primum fuerit occasio, relinque teque studiis uel otio trade. | |
| Satius est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et face- | 8.1 |
| tissime dixit, otiosum esse quam nihil agere. Vale. |