| C. PLINIVS ATTIO CLEMENTI SVO S. | |
| Si quando urbs nostra liberalibus studiis floruit, nunc | 1.10.1.1 |
| maxime floret. Multa claraque exempla sunt; sufficeret unum, | 2.1 |
| Euphrates philosophus. Hunc ego in Syria, cum adulescen- | |
| tulus militarem, penitus et domi inspexi, amarique ab eo | |
| laboraui, etsi non erat laborandum. Est enim obuius et exposi- | |
| tus, plenusque humanitate quam praecipit. Atque utinam | 3.1 |
| sic ipse quam spem tunc ille de me concepit impleuerim, ut | |
| ille multum uirtutibus suis addidit! aut ego nunc illas magis | |
| miror quia magis intellego. Quamquam ne nunc quidem satis | 4.1 |
| intellego; ut enim de pictore scalptore fictore nisi artifex | |
| iudicare, ita nisi sapiens non potest perspicere sapientem. | |
| Quantum tamen mihi cernere datur, multa in Euphrate sic | 5.1 |
| eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos aduertant | |
| et adficiant. Disputat subtiliter grauiter ornate, frequenter | |
| etiam Platonicam illam sublimitatem et latitudinem effingit. | |
| Sermo est copiosus et uarius, dulcis in primis, et qui repu- | 5 |
| gnantes quoque ducat impellat. Ad hoc proceritas corporis, | 6.1 |
| decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba; quae | |
| licet fortuita et inania putentur, illi tamen plurimum uenera- | |
| tionis adquirunt. Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum | 7.1 |
| seueritatis; reuerearis occursum, non reformides. Vitae san- | |
| ctitas summa; comitas par: insectatur uitia non homines, nec | |
| castigat errantes sed emendat. Sequaris monentem attentus | |
| et pendens, et persuaderi tibi etiam cum persuaserit cupias. | 5 |
| Iam uero liberi tres, duo mares, quos diligentissime instituit. | 8.1 |
| Socer Pompeius Iulianus, cum cetera uita tum uel hoc uno | |
| magnus et clarus, quod ipse prouinciae princeps inter altissi- | |
| mas condiciones generum non honoribus principem, sed | |
| sapientia elegit. | 5 |
| Quamquam quid ego plura de uiro quo mihi frui non licet? | 9.1 |
| an ut magis angar quod non licet? Nam distringor officio, ut | |
| maximo sic molestissimo: sedeo pro tribunali, subnoto libel- | |
| los, conficio tabulas, scribo plurimas sed inlitteratissimas lit- | |
| teras. Soleo non numquam (nam id ipsum quando contingit!) | 10.1 |
| de his occupationibus apud Euphraten queri. Ille me con- | |
| solatur, adfirmat etiam esse hanc philosophiae et quidem | |
| pulcherrimam partem, agere negotium publicum, cognoscere | |
| iudicare, promere et exercere iustitiam, quaeque ipsi doceant | 5 |
| in usu habere. Mihi tamen hoc unum non persuadet, satius | 11.1 |
| esse ista facere quam cum illo dies totos audiendo discendo- | |
| que consumere. Quo magis te cui uacat hortor, cum in | |
| urbem proxime ueneris (uenias autem ob hoc maturius), | |
| illi te expoliendum limandumque permittas. Neque enim ego | 12.1 |
| ut multi inuideo aliis bono quo ipse careo, sed contra: sensum | |
| quendam uoluptatemque percipio, si ea quae mihi denegan- | |
| tur amicis uideo superesse. Vale. |