C. PLINIVS FABIO IVSTO SVO S.
  Olim mihi nullas epistulas mittis. Nihil est, inquis, quod 1.11.1.1
scribam. At hoc ipsum scribe, nihil esse quod scribas, uel
solum illud unde incipere priores solebant: 'Si uales, bene est;
ego ualeo.' Hoc mihi sufficit; est enim maximum. Ludere me 2.1
putas? serio peto. Fac sciam quid agas, quod sine sollicitudine
summa nescire non possum. Vale.