| C. PLINIVS CALESTRIO TIRONI SVO S. | |
| Iacturam grauissimam feci, si iactura dicenda est tanti uiri | 1.12.1.1 |
| amissio. Decessit Corellius Rufus et quidem sponte, quod | |
| dolorem meum exulcerat. Est enim luctuosissimum genus | |
| mortis, quae non ex natura nec fatalis uidetur. Nam utcum- | 2.1 |
| que in illis qui morbo finiuntur, magnum ex ipsa necessitate | |
| solacium est; in iis uero quos accersita mors aufert, hic | |
| insanabilis dolor est, quod creduntur potuisse diu uiuere. | |
| Corellium quidem summa ratio, quae sapientibus pro necessi- | 3.1 |
| tate est, ad hoc consilium compulit, quamquam plurimas | |
| uiuendi causas habentem, optimam conscientiam optimam | |
| famam, maximam auctoritatem, praeterea filiam uxorem | |
| nepotem sorores, interque tot pignora ueros amicos. Sed tam | 4.1 |
| longa, tam iniqua ualetudine conflictabatur, ut haec tanta | |
| pretia uiuendi mortis rationibus uincerentur. Tertio et tri- | |
| censimo anno, ut ipsum audiebam, pedum dolore correptus | |
| est. Patrius hic illi; nam plerumque morbi quoque per suc- | 5 |
| cessiones quasdam ut alia traduntur. Hunc abstinentia sancti- | 5.1 |
| tate, quoad uiridis aetas, uicit et fregit; nouissime cum | |
| senectute ingrauescentem uiribus animi sustinebat, cum qui- | |
| dem incredibiles cruciatus et indignissima tormenta patere- | |
| tur. Iam enim dolor non pedibus solis ut prius insidebat, sed | 6.1 |
| omnia membra peruagabatur. Veni ad eum Domitiani tem- | |
| poribus in suburbano iacentem. Serui e cubiculo recesserunt | 7.1 |
| (habebat hoc moris, quotiens intrasset fidelior amicus); quin | |
| etiam uxor quamquam omnis secreti capacissima digredie- | |
| batur. Circumtulit oculos et 'Cur' inquit 'me putas hos tantos | 8.1 |
| dolores tam diu sustinere? ut scilicet isti latroni uel uno die | |
| supersim.' Dedisses huic animo par corpus, fecisset quod | |
| optabat. Adfuit tamen deus uoto, cuius ille compos ut iam | |
| securus liberque moriturus, multa illa uitae sed minora retina- | 5 |
| cula abrupit. Increuerat ualetudo, quam temperantia miti- | 9.1 |
| gare temptauit; perseuerantem constantia fugit. Iam dies | |
| alter tertius quartus: abstinebat cibo. Misit ad me uxor eius | |
| Hispulla communem amicum C. Geminium cum tristissimo | |
| nuntio, destinasse Corellium mori nec aut suis aut filiae | 5 |
| precibus inflecti; solum superesse me, a quo reuocari posset | |
| ad uitam. Cucurri. Perueneram in proximum, cum mihi ab | 10.1 |
| eadem Hispulla Iulius Atticus nuntiat nihil iam ne me quidem | |
| impetraturum: tam obstinate magis ac magis induruisse. | |
| Dixerat sane medico admouenti cibum: Κέκρικα, quae uox | |
| quantum admirationis in animo meo tantum desiderii reli- | 5 |
| quit. Cogito quo amico, quo uiro caream. Impleuit quidem | 11.1 |
| annum septimum et sexagensimum, quae aetas etiam robustis- | |
| simis satis longa est; scio. Euasit perpetuam ualetudinem; scio. | |
| Decessit superstitibus suis, florente re publica, quae illi omni- | |
| bus carior erat; et hoc scio. Ego tamen tamquam et iuuenis et | 12.1 |
| firmissimi mortem doleo, doleo autem (licet me imbecillum | |
| putes) meo nomine. Amisi enim, amisi uitae meae testem | |
| rectorem magistrum. In summa dicam, quod recenti dolore | |
| contubernali meo Caluisio dixi: 'Vereor ne neglegentius | 5 |
| uiuam.' Proinde adhibe solacia mihi, non haec: 'Senex erat, | 13.1 |
| infirmus erat' (haec enim noui), sed noua aliqua, sed magna, | |
| quae audierim numquam, legerim numquam. Nam quae | |
| audiui quae legi sponte succurrunt, sed tanto dolore superan- | |
| tur. Vale. | 5 |