C. PLINIVS SOSIO SENECIONI SVO S.
  Magnum prouentum poetarum annus hic attulit: toto 1.13.1.1
mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis.
Iuuat me quod uigent studia, proferunt se ingenia hominum
et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. Plerique 2.1
in stationibus sedent tempusque audiendi fabulis conterunt,
ac subinde sibi nuntiari iubent, an iam recitator intrauerit,
an dixerit praefationem, an ex magna parte euoluerit librum;
tum demum ac tunc quoque lente cunctanterque ueniunt, 5
nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimu-
lanter et furtim, alii simpliciter et libere. At hercule memoria 3.1
parentum Claudium Caesarem ferunt, cum in Palatio spatia-
retur audissetque clamorem, causam requisisse, cumque
dictum esset recitare Nonianum, subitum recitanti inopina-
tumque uenisse. Nunc otiosissimus quisque multo ante roga- 4.1
tus et identidem admonitus aut non uenit aut, si uenit, queritur
se diem (quia non perdidit) perdidisse. Sed tanto magis 5.1
laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique
studio haec auditorum uel desidia uel superbia non retardat.
Equidem prope nemini defui. Erant sane plerique amici;
neque enim est fere quisquam, qui studia, ut non simul et nos 6.1
amet. His ex causis longius quam destinaueram tempus in
urbe consumpsi. Possum iam repetere secessum et scribere
aliquid, quod non recitem, ne uidear, quorum recitationibus
adfui, non auditor fuisse sed creditor. Nam ut in ceteris 5
rebus ita in audiendi officio perit gratia si reposcatur. Vale.