| C. PLINIVS IVNIO MAVRICO SVO S. | |
| Petis ut fratris tui filiae prospiciam maritum; quod merito | 1.14.1.1 |
| mihi potissimum iniungis. Scis enim quanto opere summum | |
| illum uirum suspexerim dilexerimque, quibus ille adulescen- | |
| tiam meam exhortationibus fouerit, quibus etiam laudibus ut | |
| laudandus uiderer effecerit. Nihil est quod a te mandari mihi | 2.1 |
| aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi | |
| possit, quam ut eligam iuuenem, ex quo nasci nepotes Aru- | |
| leno Rustico deceat. Qui quidem diu quaerendus fuisset, nisi | 3.1 |
| paratus et quasi prouisus esset Minicius Acilianus, qui me ut | |
| iuuenis iuuenem (est enim minor pauculis annis) familiaris- | |
| sime diligit, reueretur ut senem. Nam ita formari a me et | 4.1 |
| institui cupit, ut ego a uobis solebam. Patria est ei Brixia, ex | |
| illa nostra Italia quae multum adhuc uerecundiae frugalitatis, | |
| atque etiam rusticitatis antiquae, retinet ac seruat. Pater | 5.1 |
| Minicius Macrinus, equestris ordinis princeps, quia nihil | |
| altius uoluit; adlectus enim a diuo Vespasiano inter praetorios | |
| honestam quietem huic nostrae—ambitioni dicam an digni- | |
| tati?—constantissime praetulit. Habet auiam maternam Ser- | 6.1 |
| ranam Proculam e municipio Patauio. Nosti loci mores: | |
| Serrana tamen Patauinis quoque seueritatis exemplum est. | |
| Contigit et auunculus ei P. Acilius grauitate prudentia fide | |
| prope singulari. In summa nihil erit in domo tota, quod non | 5 |
| tibi tamquam in tua placeat. Aciliano uero ipsi plurimum | 7.1 |
| uigoris industriae, quamquam in maxima uerecundia. Quae- | |
| sturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac | |
| iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit. Est illi facies | 8.1 |
| liberalis, multo sanguine multo rubore suffusa, est ingenua | |
| totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor. | |
| Quae ego nequaquam arbitror neglegenda; debet enim hoc | |
| castitati puellarum quasi praemium dari. Nescio an adiciam | 9.1 |
| esse patri eius amplas facultates. Nam cum imaginor uos quibus | |
| quaerimus generum, silendum de facultatibus puto; cum | |
| publicos mores atque etiam leges ciuitatis intueor, quae uel | |
| in primis census hominum spectandos arbitrantur, ne id | 5 |
| quidem praetereundum uidetur. Et sane de posteris et his | |
| pluribus cogitanti, hic quoque in condicionibus deligendis | |
| ponendus est calculus. Tu fortasse me putes indulsisse amori | 10.1 |
| meo, supraque ista quam res patitur sustulisse. At ego fide | |
| mea spondeo futurum ut omnia longe ampliora quam a me | |
| praedicantur inuenias. Diligo quidem adulescentem ardentis- | |
| sime sicut meretur; sed hoc ipsum amantis est, non onerare | 5 |
| eum laudibus. Vale. |