| C. PLINIVS SEPTICIO CLARO SVO S. | |
| Heus tu! promittis ad cenam, nec uenis? Dicitur ius: ad | 1.15.1.1 |
| assem impendium reddes, nec id modicum. Paratae erant | 2.1 |
| lactucae singulae, cochleae ternae, oua bina, halica cum mulso | |
| et niue (nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis | |
| quae perit in ferculo), oliuae betacei cucurbitae bulbi, alia | |
| mille non minus lauta. Audisses comoedos uel lectorem uel | 5 |
| lyristen uel (quae mea liberalitas) omnes. At tu apud nescio | 3.1 |
| quem ostrea uuluas echinos Gaditanas maluisti. Dabis poenas, | |
| non dico quas. Dure fecisti: inuidisti, nescio an tibi, certe | |
| mihi, sed tamen et tibi. Quantum nos lusissemus risissemus | |
| studuissemus! Potes adparatius cenare apud multos, nusquam | 4.1 |
| hilarius simplicius incautius. In summa experire, et nisi postea | |
| te aliis potius excusaueris, mihi semper excusa. Vale. |