| C. PLINIVS ERVCIO SVO S. | |
| Amabam Pompeium Saturninum (hunc dico nostrum) lauda- | 1.16.1.1 |
| bamque eius ingenium, etiam antequam scirem, quam uarium | |
| quam flexibile quam multiplex esset; nunc uero totum me | |
| tenet habet possidet. Audiui causas agentem acriter et arden- | 2.1 |
| ter, nec minus polite et ornate, siue meditata siue subita pro- | |
| ferret. Adsunt aptae crebraeque sententiae, grauis et decora | |
| constructio, sonantia uerba et antiqua. Omnia haec mire pla- | |
| cent cum impetu quodam et flumine peruehuntur, placent si | 5 |
| retractentur. Senties quod ego, cum orationes eius in manus | 3.1 |
| sumpseris, quas facile cuilibet ueterum, quorum est aemulus, | |
| comparabis. Idem tamen in historia magis satisfaciet uel | 4.1 |
| breuitate uel luce uel suauitate uel splendore etiam et subli- | |
| mitate narrandi. Nam in contionibus eadem quae in orationi- | |
| bus uis est, pressior tantum et circumscriptior et adductior. | |
| Praeterea facit uersus, quales Catullus meus aut Caluus, re | 5.1 |
| uera quales Catullus aut Caluus. Quantum illis leporis dulce- | |
| dinis amaritudinis amoris! inserit sane, sed data opera, molli- | |
| bus leuibusque duriusculos quosdam; et hoc quasi Catullus | |
| aut Caluus. Legit mihi nuper epistulas; uxoris esse dicebat. | 6.1 |
| Plautum uel Terentium metro solutum legi credidi. Quae | |
| siue uxoris sunt ut adfirmat, siue ipsius ut negat, pari gloria | |
| dignus, qui aut illa componat, aut uxorem quam uirginem | |
| accepit, tam doctam politamque reddiderit. Est ergo mecum | 7.1 |
| per diem totum; eundem antequam scribam, eundem cum | |
| scripsi, eundem etiam cum remittor, non tamquam eundem | |
| lego. Quod te quoque ut facias et hortor et moneo; neque | 8.1 |
| enim debet operibus eius obesse quod uiuit. An si inter eos | |
| quos numquam uidimus floruisset, non solum libros eius | |
| uerum etiam imagines conquireremus, eiusdem nunc honor | |
| praesentis et gratia quasi satietate languescit? At hoc prauum | 9.1 |
| malignumque est, non admirari hominem admiratione di- | |
| gnissimum, quia uidere adloqui audire complecti, nec laudare | |
| tantum uerum etiam amare contingit. Vale. |