| C. PLINIVS CORNELIO TITIANO SVO S. | |
| Est adhuc curae hominibus fides et officium, sunt qui | 1.17.1.1 |
| defunctorum quoque amicos agant. Titinius Capito ab im- | |
| peratore nostro impetrauit, ut sibi liceret statuam L. Silani | |
| in foro ponere. Pulchrum et magna laude dignum amicitia | 2.1 |
| principis in hoc uti, quantumque gratia ualeas, aliorum | |
| honoribus experiri. Est omnino Capitoni in usu claros uiros | 3.1 |
| colere; mirum est qua religione quo studio imagines Brutorum | |
| Cassiorum Catonum domi ubi potest habeat. Idem clarissimi | |
| cuiusque uitam egregiis carminibus exornat. Scias ipsum | 4.1 |
| plurimis uirtutibus abundare, qui alienas sic amat. Redditus | |
| est Silano debitus honor, cuius immortalitati Capito prospexit | |
| pariter et suae. Neque enim magis decorum et insigne est | |
| statuam in foro populi Romani habere quam ponere. Vale. | 5 |