| C. PLINIVS SVETONIO TRANQVILLO SVO S. | |
| Scribis te perterritum somnio uereri ne quid aduersi in | 1.18.1.1 |
| actione patiaris; rogas ut dilationem petam, et pauculos dies, | |
| certe proximum, excusem. Difficile est, sed experiar, καὶ γάρ | |
| τ’ ὄναρ ἐκ Διός ἐστιν. Refert tamen, euentura soleas an con- | 2.1 |
| traria somniare. Mihi reputanti somnium meum istud, quod | |
| times tu, egregiam actionem portendere uidetur. Suscepe- | 3.1 |
| ram causam Iuni Pastoris, cum mihi quiescenti uisa est socrus | |
| mea aduoluta genibus ne agerem obsecrare; et eram acturus | |
| adulescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram | |
| contra potentissimos ciuitatis atque etiam Caesaris amicos, | 5 |
| quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium | |
| poterant. Egi tamen λογισάμενος illud εἷς οἰωνὸς ἄριστος | 4.1 |
| ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης. Nam mihi patria, et si quid carius | |
| patria, fides uidebatur. Prospere cessit, atque adeo illa actio | |
| mihi aures hominum, illa ianuam famae patefecit. Proinde | 5.1 |
| dispice an tu quoque sub hoc exemplo somnium istud in | |
| bonum uertas; aut si tutius putas illud cautissimi cuiusque | |
| praeceptum 'Quod dubites, ne feceris', id ipsum rescribe. Ego | 6.1 |
| aliquam stropham inueniam agamque causam tuam, ut istam | |
| agere tu cum uoles possis. Est enim sane alia ratio tua, alia mea | |
| fuit. Nam iudicium centumuirale differri nullo modo, istuc | |
| aegre quidem sed tamen potest. Vale. | 5 |