| C. PLINIVS ROMATIO FIRMO SVO S. | |
| Municeps tu meus et condiscipulus et ab ineunte aetate con- | 1.19.1.1 |
| tubernalis, pater tuus et matri et auunculo meo, mihi etiam | |
| quantum aetatis diuersitas passa est, familiaris: magnae et | |
| graues causae, cur suscipere augere dignitatem tuam debeam. | |
| Esse autem tibi centum milium censum, satis indicat quod | 2.1 |
| apud nos decurio es. Igitur ut te non decurione solum uerum | |
| etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas | |
| equestres facultates trecenta milia nummum. Te memorem | 3.1 |
| huius muneris amicitiae nostrae diuturnitas spondet: ego ne | |
| illud quidem admoneo, quod admonere deberem, nisi scirem | |
| sponte facturum, ut dignitate a me data quam modestissime | |
| ut a me data utare. Nam sollicitius custodiendus est honor, | 4.1 |
| in quo etiam beneficium amici tuendum est. Vale. |