| C. PLINIVS CORNELIO TACITO SVO S. | |
| Frequens mihi disputatio est cum quodam docto homine | 1.20.1.1 |
| et perito, cui nihil aeque in causis agendis ut breuitas placet. | |
| Quam ego custodiendam esse confiteor, si causa permittat: | 2.1 |
| alioqui praeuaricatio est transire dicenda, praeuaricatio | |
| etiam cursim et breuiter attingere quae sint inculcanda | |
| infigenda repetenda. Nam plerisque longiore tractatu uis | 3.1 |
| quaedam et pondus accedit, utque corpori ferrum, sic | |
| oratio animo non ictu magis quam mora imprimitur. | |
| Hic ille mecum auctoritatibus agit ac mihi ex Graecis | 4.1 |
| orationes Lysiae ostentat, ex nostris Gracchorum Catonis- | |
| que, quorum sane plurimae sunt circumcisae et breues: | |
| ego Lysiae Demosthenen Aeschinen Hyperiden multosque | |
| praeterea, Gracchis et Catoni Pollionem Caesarem Caelium, in | 5 |
| primis M. Tullium oppono, cuius oratio optima fertur esse | |
| quae maxima. Et hercule ut aliae bonae res ita bonus liber | |
| melior est quisque quo maior. Vides ut statuas signa picturas, | 5.1 |
| hominum denique multorumque animalium formas, arborum | |
| etiam, si modo sint decorae, nihil magis quam amplitudo com- | |
| mendet. Idem orationibus euenit; quin etiam uoluminibus | |
| ipsis auctoritatem quandam et pulchritudinem adicit | 5 |
| magnitudo. | |
| Haec ille multaque alia, quae a me in eandem sententiam | 6.1 |
| solent dici, ut est in disputando incomprehensibilis et lubricus, | |
| ita eludit ut contendat hos ipsos, quorum orationibus nitar, | |
| pauciora dixisse quam ediderint. Ego contra puto. Testes sunt | 7.1 |
| multae multorum orationes et Ciceronis pro Murena pro | |
| Vareno, in quibus breuis et nuda quasi subscriptio quorun- | |
| dam criminum solis titulis indicatur. Ex his adparet illum per- | |
| multa dixisse, cum ederet omisisse. Idem pro Cluentio ait se | 8.1 |
| totam causam uetere instituto solum perorasse, et pro C. | |
| Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus, quae per | |
| plures dies (ut necesse erat) latius dixerit, postea recisa ac | |
| repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen | 5 |
| coartasse. At aliud est actio bona, aliud oratio. Scio nonnullis | 9.1 |
| ita uideri, sed ego (forsitan fallar) persuasum habeo posse fieri | |
| ut sit actio bona quae non sit bona oratio, non posse non | |
| bonam actionem esse quae sit bona oratio. Est enim oratio | |
| actionis exemplar et quasi ἀρχέτυπον. Ideo in optima quaque | 10.1 |
| mille figuras extemporales inuenimus, in iis etiam quas tan- | |
| tum editas scimus, ut in Verrem: 'artificem quem? quem- | |
| nam? recte admones; Polyclitum esse dicebant.' Sequitur | |
| ergo ut actio sit absolutissima, quae maxime orationis simili- | 5 |
| tudinem expresserit, si modo iustum et debitum tempus | |
| accipiat; quod si negetur, nulla oratoris maxima iudicis culpa | |
| est. Adsunt huic opinioni meae leges, quae longissima tempora | 11.1 |
| largiuntur nec breuitatem dicentibus sed copiam (hoc est | |
| diligentiam) suadent; quam praestare nisi in angustissimis | |
| causis non potest breuitas. Adiciam quod me docuit usus, | 12.1 |
| magister egregius. Frequenter egi, frequenter iudicaui, fre- | |
| quenter in consilio fui: aliud alios mouet, ac plerumque paruae | |
| res maximas trahunt. Varia sunt hominum iudicia, uariae | |
| uoluntates. Inde qui eandem causam simul audierunt, saepe | 5 |
| diuersum, interdum idem sed ex diuersis animi motibus senti- | |
| unt. Praeterea suae quisque inuentioni fauet, et quasi fortis- | 13.1 |
| simum amplectitur, cum ab alio dictum est quod ipse praeuidit. | |
| Omnibus ergo dandum est aliquid quod teneant, quod agno- | |
| scant. Dixit aliquando mihi Regulus, cum simul adessemus: | 14.1 |
| 'Tu omnia quae sunt in causa putas exsequenda; ego iugulum | |
| statim uideo, hunc premo.' Premit sane quod elegit, sed in | |
| eligendo frequenter errat. Respondi posse fieri, ut genu esset | 15.1 |
| aut talus, ubi ille iugulum putaret. At ego, inquam, qui | |
| iugulum perspicere non possum, omnia pertempto, omnia | |
| experior, πάντα denique λίθον κινῶ; utque in cultura agri non | 16.1 |
| uineas tantum, uerum etiam arbusta, nec arbusta tantum | |
| uerum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis | |
| non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque | |
| legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, | 5 |
| ut quae prouenerint colligam. Neque enim minus imper- | 17.1 |
| spicua incerta fallacia sunt iudicum ingenia quam tempe- | |
| statum terrarumque. Nec me praeterit summum oratorem | |
| Periclen sic a comico Eupolide laudari: | |
| πρὸς δέ γ’ αὐτοῦ τῷ τάχει | 5 |
| πειθώ τις ἐπεκάθητο τοῖσι χείλεσιν. | |
| οὕτως ἐκήλει, καὶ μόνος τῶν ῥητόρων | |
| τὸ κέντρον ἐγκατέλειπε τοῖς ἀκροωμένοις. | |
| Verum huic ipsi Pericli nec illa πειθὼ nec illud ἐκήλει breui- | 18.1 |
| tate uel uelocitate uel utraque (differunt enim) sine facultate | |
| summa contigisset. Nam delectare persuadere copiam dicendi | |
| spatiumque desiderat, relinquere uero aculeum in audientium | |
| animis is demum potest qui non pungit sed infigit. Adde quae | 19.1 |
| de eodem Pericle comicus alter: | |
| ἤστραπτ’, ἐβρόντα, συνεκύκα τὴν Ἑλλάδα. | |
| Non enim amputata oratio et abscisa, sed lata et magnifica | |
| et excelsa tonat fulgurat, omnia denique perturbat ac miscet. | 5 |
| 'Optimus tamen modus est': quis negat? sed non minus non | 20.1 |
| seruat modum qui infra rem quam qui supra, qui adstrictius | |
| quam qui effusius dicit. Itaque audis frequenter ut illud: | 21.1 |
| 'immodice et redundanter', ita hoc: 'ieiune et infirme'. Alius | |
| excessisse materiam, alius dicitur non implesse. Aeque uter- | |
| que, sed ille imbecillitate hic uiribus peccat; quod certe etsi | |
| non limatioris, maioris tamen ingeni uitium est. Nec uero | 22.1 |
| cum haec dico illum Homericum ἀμετροεπῆ probo, sed hunc: | |
| καὶ ἔπεα νιφάδεσσιν ἐοικότα χειμερίῃσιν, | |
| non quia non et ille mihi ualdissime placeat: | |
| παῦρα μέν, ἀλλὰ μάλα λιγέως· | 5 |
| si tamen detur electio, illam orationem similem niuibus hiber- | |
| nis, id est crebram et adsiduam sed et largam, postremo | |
| diuinam et caelestem uolo. 'At est gratior multis actio breuis.' | 23.1 |
| Est, sed inertibus quorum delicias desidiamque quasi iudicium | |
| respicere ridiculum est. Nam si hos in consilio habeas, non | |
| solum satius breuiter dicere, sed omnino non dicere. | |
| Haec est adhuc sententia mea, quam mutabo si dissenseris | 24.1 |
| tu; sed plane cur dissentias explices rogo. Quamuis enim | |
| cedere auctoritati tuae debeam, rectius tamen arbitror in | |
| tanta re ratione quam auctoritate superari. Proinde, si non | 25.1 |
| errare uideor, id ipsum quam uoles breui epistula, sed | |
| tamen scribe (confirmabis enim iudicium meum); si erraro, | |
| longissimam para. Num corrupi te, qui tibi si mihi accederes | |
| breuis epistulae necessitatem, si dissentires longissimae im- | 5 |
| posui? Vale. |