| C. PLINIVS PLINIO PATERNO SVO S. | |
| Vt animi tui iudicio sic oculorum plurimum tribuo, non quia | 1.21.1.1 |
| multum (ne tibi placeas) sed quia tantum quantum ego sapis; | |
| quamquam hoc quoque multum est. Omissis iocis credo | 2.1 |
| decentes esse seruos, qui sunt empti mihi ex consilio tuo. | |
| Superest ut frugi sint, quod de uenalibus melius auribus | |
| quam oculis iudicatur. Vale. |