| C. PLINIVS CATILIO SEVERO SVO S. | |
| Diu iam in urbe haereo et quidem attonitus. Perturbat me | 1.22.1.1 |
| longa et pertinax ualetudo Titi Aristonis, quem singulariter | |
| et miror et diligo. Nihil est enim illo grauius sanctius doctius, | |
| ut mihi non unus homo sed litterae ipsae omnesque bonae | |
| artes in uno homine summum periculum adire uideantur. | 5 |
| Quam peritus ille et priuati iuris et publici! quantum rerum, | 2.1 |
| quantum exemplorum, quantum antiquitatis tenet! Nihil | |
| est quod discere uelis quod ille docere non possit; mihi certe | |
| quotiens aliquid abditum quaero, ille thesaurus est. Iam quanta | 3.1 |
| sermonibus eius fides, quanta auctoritas, quam pressa et | |
| decora cunctatio! quid est quod non statim sciat? Et tamen | |
| plerumque haesitat dubitat, diuersitate rationum, quas acri | |
| magnoque iudicio ab origine causisque primis repetit discernit | 5 |
| expendit. Ad hoc quam parcus in uictu, quam modicus in cultu! | 4.1 |
| Soleo ipsum cubiculum illius ipsumque lectum ut imagi- | |
| nem quandam priscae frugalitatis adspicere. Ornat haec | 5.1 |
| magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad | |
| conscientiam refert recteque facti non ex populi sermone | |
| mercedem, sed ex facto petit. In summa non facile quemquam | 6.1 |
| ex istis qui sapientiae studium habitu corporis praeferunt, | |
| huic uiro comparabis. Non quidem gymnasia sectatur aut | |
| porticus, nec disputationibus longis aliorum otium suumque | |
| delectat, sed in toga negotiisque uersatur, multos aduocatione | 5 |
| plures consilio iuuat. Nemini tamen istorum castitate pietate | 7.1 |
| iustitia, fortitudine etiam primo loco cesserit. | |
| Mirareris si interesses, qua patientia hanc ipsam ualetudinem | |
| toleret, ut dolori resistat, ut sitim differat, ut incredibilem | |
| febrium ardorem immotus opertusque transmittat. Nuper | 8.1 |
| me paucosque mecum, quos maxime diligit, aduocauit roga- | |
| uitque, ut medicos consuleremus de summa ualetudinis, ut si | |
| esset insuperabilis sponte exiret e uita; si tantum difficilis et | |
| longa, resisteret maneretque: dandum enim precibus uxoris, | 9.1 |
| dandum filiae lacrimis, dandum etiam nobis amicis, ne spes | |
| nostras, si modo non essent inanes, uoluntaria morte desereret. | |
| Id ego arduum in primis et praecipua laude dignum puto. | 10.1 |
| Nam impetu quodam et instinctu procurrere ad mortem | |
| commune cum multis, deliberare uero et causas eius expen- | |
| dere, utque suaserit ratio, uitae mortisque consilium uel | |
| suscipere uel ponere ingentis est animi. Et medici quidem | 11.1 |
| secunda nobis pollicentur: superest ut promissis deus adnuat | |
| tandemque me hac sollicitudine exsoluat; qua liberatus Lau- | |
| rentinum meum, hoc est libellos et pugillares, studiosumque | |
| otium repetam. Nunc enim nihil legere, nihil scribere aut | 5 |
| adsidenti uacat aut anxio libet. Habes quid timeam, quid | 12.1 |
| optem, quid etiam in posterum destinem: tu quid egeris, quid | |
| agas, quid uelis agere inuicem nobis, sed laetioribus epistulis | |
| scribe. Erit confusioni meae non mediocre solacium, si tu | |
| nihil quereris. Vale. | 5 |