| C. PLINIVS POMPEIO FALCONI SVO S. | |
| Consulis an existimem te in tribunatu causas agere debere. | 1.23.1.1 |
| Plurimum refert, quid esse tribunatum putes, inanem umbram | |
| et sine honore nomen an potestatem sacrosanctam, et quam | |
| in ordinem cogi ut a nullo ita ne a se quidem deceat. Ipse | 2.1 |
| cum tribunus essem, errauerim fortasse qui me esse aliquid | |
| putaui, sed tamquam essem abstinui causis agendis: primum | |
| quod deforme arbitrabar, cui adsurgere cui loco cedere | |
| omnes oporteret, hunc omnibus sedentibus stare, et qui | 5 |
| iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra | |
| indici, et quem interfari nefas esset, hunc etiam conuicia | |
| audire et si inulta pateretur inertem, si ulcisceretur insolen- | |
| tem uideri. Erat hic quoque aestus ante oculos, si forte me | 3.1 |
| adpellasset uel ille cui adessem, uel ille quem contra, inter- | |
| cederem et auxilium ferrem an quiescerem sileremque, et | |
| quasi eiurato magistratu priuatum ipse me facerem. His | 4.1 |
| rationibus motus malui me tribunum omnibus exhibere | |
| quam paucis aduocatum. Sed tu (iterum dicam) plurimum | 5.1 |
| interest quid esse tribunatum putes, quam personam tibi | |
| imponas; quae sapienti uiro ita aptanda est ut perferatur. | |
| Vale. |