| C. PLINIVS BAEBIO HISPANO SVO S. | |
| Tranquillus contubernalis meus uult emere agellum, quem | 1.24.1.1 |
| uenditare amicus tuus dicitur. Rogo cures, quanti aequum | 2.1 |
| est emat; ita enim delectabit emisse. Nam mala emptio | |
| semper ingrata, eo maxime quod exprobrare stultitiam domino | |
| uidetur. In hoc autem agello, si modo adriserit pretium, Tran- | 3.1 |
| quilli mei stomachum multa sollicitant, uicinitas urbis, oppor- | |
| tunitas uiae, mediocritas uillae, modus ruris, qui auocet magis | |
| quam distringat. Scholasticis porro dominis, ut hic est, suffi- | 4.1 |
| cit abunde tantum soli, ut releuare caput, reficere oculos, | |
| reptare per limitem unamque semitam terere omnesque | |
| uiteculas suas nosse et numerare arbusculas possint. Haec | |
| tibi exposui, quo magis scires, quantum esset ille mihi ego | 5 |
| tibi debiturus, si praediolum istud, quod commendatur his | |
| dotibus, tam salubriter emerit ut paenitentiae locum non | |
| relinquat. Vale. |