| LIBER SECVNDVS | |
| C. PLINIVS ROMANO SVO S. | |
| Post aliquot annos insigne atque etiam memorabile populi | 2.1.1.1 |
| Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Vergini | |
| Rufi, maximi et clarissimi ciuis, perinde felicis. Triginta annis | 2.1 |
| gloriae suae superuixit; legit scripta de se carmina, legit hi- | |
| storias et posteritati suae interfuit. Perfunctus est tertio con- | |
| sulatu, ut summum fastigium priuati hominis impleret, cum | |
| principis noluisset. Caesares quibus suspectus atque etiam | 3.1 |
| inuisus uirtutibus fuerat euasit, reliquit incolumem optimum | |
| atque amicissimum, tamquam ad hunc ipsum honorem pu- | |
| blici funeris reseruatus. Annum tertium et octogensimum | 4.1 |
| excessit in altissima tranquillitate, pari ueneratione. Vsus | |
| est firma ualetudine, nisi quod solebant ei manus tremere, | |
| citra dolorem tamen. Aditus tantum mortis durior longior- | |
| que, sed hic ipse laudabilis. Nam cum uocem praepararet | 5.1 |
| acturus in consulatu principi gratias, liber quem forte ac- | |
| ceperat grandiorem, et seni et stanti ipso pondere elapsus est. | |
| Hunc dum sequitur colligitque, per leue et lubricum paui- | |
| mentum fallente uestigio cecidit coxamque fregit, quae | 5 |
| parum apte collocata reluctante aetate male coiit. | |
| Huius uiri exsequiae magnum ornamentum principi ma- | 6.1 |
| gnum saeculo magnum etiam foro et rostris attulerunt. Lau- | |
| datus est a consule Cornelio Tacito; nam hic supremus felicitati | |
| eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus. Et ille quidem | 7.1 |
| plenus annis abît, plenus honoribus, illis etiam quos recusauit: | |
| nobis tamen quaerendus ac desiderandus est ut exemplar aeui | |
| prioris, mihi uero praecipue, qui illum non solum publice | |
| quantum admirabar tantum diligebam; primum quod utri- | 8.1 |
| que eadem regio, municipia finitima, agri etiam possessiones- | |
| que coniunctae, praeterea quod ille mihi tutor relictus | |
| adfectum parentis exhibuit. Sic candidatum me suffragio | |
| ornauit; sic ad omnes honores meos ex secessibus accucurrit, | 5 |
| cum iam pridem eiusmodi officiis renuntiasset; sic illo die | |
| quo sacerdotes solent nominare quos dignissimos sacerdotio | |
| iudicant, me semper nominabat. Quin etiam in hac nouis- | 9.1 |
| sima ualetudine, ueritus ne forte inter quinqueuiros crearetur, | |
| qui minuendis publicis sumptibus iudicio senatus constitue- | |
| bantur, cum illi tot amici senes consularesque superessent, | |
| me huius aetatis per quem excusaretur elegit, his quidem | 5 |
| uerbis: 'Etiam si filium haberem, tibi mandarem.' | |
| Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem | 10.1 |
| eius in sinu tuo defleam, si tamen fas est aut flere aut omnino | |
| mortem uocare, qua tanti uiri mortalitas magis finita quam | |
| uita est. Viuit enim uiuetque semper, atque etiam latius | 11.1 |
| in memoria hominum et sermone uersabitur, postquam ab | |
| oculis recessit. Volo tibi multa alia scribere, sed totus animus | 12.1 |
| in hac una contemplatione defixus est. Verginium cogito, | |
| Verginium uideo, Verginium iam uanis imaginibus, recen- | |
| tibus tamen, audio adloquor teneo; cui fortasse ciues | |
| aliquos uirtutibus pares et habemus et habebimus, gloria | 5 |
| neminem. Vale. |