| C. PLINIVS PAVLINO SVO S. | |
| Irascor, nec liquet mihi an debeam, sed irascor. Scis, quam | 2.2.1.1 |
| sit amor iniquus interdum, impotens saepe, μικραίτιος sem- | |
| per. Haec tamen causa magna est, nescio an iusta; sed ego, | |
| tamquam non minus iusta quam magna sit, grauiter irascor, | |
| quod a te tam diu litterae nullae. Exorare me potes uno modo, | 2.1 |
| si nunc saltem plurimas et longissimas miseris. Haec mihi sola | |
| excusatio uera, ceterae falsae uidebuntur. Non sum audi- | |
| turus 'non eram Romae' uel 'occupatior eram'; illud enim | |
| nec di sinant, ut 'infirmior'. Ipse ad uillam partim studiis | 5 |
| partim desidia fruor, quorum utrumque ex otio nascitur. | |
| Vale. |