| C. PLINIVS NEPOTI SVO S. | |
| Magna Isaeum fama praecesserat, maior inuentus est. | 2.3.1.1 |
| Summa est facultas copia ubertas; dicit semper ex tempore, | |
| sed tamquam diu scripserit. Sermo Graecus, immo Atticus; | |
| praefationes tersae graciles dulces, graues interdum et erectae. | |
| Poscit controuersias plures; electionem auditoribus per- | 2.1 |
| mittit, saepe etiam partes; surgit amicitur incipit; statim | |
| omnia ac paene pariter ad manum, sensus reconditi occursant, | |
| uerba—sed qualia!—quaesita et exculta. Multa lectio in | |
| subitis, multa scriptio elucet. Prohoemiatur apte, nar- | 3.1 |
| rat aperte, pugnat acriter, colligit fortiter, ornat excelse. | |
| Postremo docet delectat adficit; quid maxime, dubites. | |
| Crebra ἐνθυμήματα crebri syllogismi, circumscripti et effecti, | |
| quod stilo quoque adsequi magnum est. Incredibilis memoria: | 5 |
| repetit altius quae dixit ex tempore, ne uerbo quidem labitur. | |
| Ad tantam ἕξιν studio et exercitatione peruenit; nam diebus | 4.1 |
| et noctibus nihil aliud agit nihil audit nihil loquitur. Annum | 5.1 |
| sexagensimum excessit et adhuc scholasticus tantum est: quo | |
| genere hominum nihil aut sincerius aut simplicius aut melius. | |
| Nos enim, qui in foro uerisque litibus terimur, multum | |
| malitiae quamuis nolimus addiscimus: schola et auditorium | 6.1 |
| et ficta causa res inermis innoxia est, nec minus felix, senibus | |
| praesertim. Nam quid in senectute felicius, quam quod dulcis- | |
| simum est in iuuenta? Quare ego Isaeum non disertissimum | 7.1 |
| tantum, uerum etiam beatissimum iudico. Quem tu nisi | |
| cognoscere concupiscis, saxeus ferreusque es. Proinde si non | 8.1 |
| ob alia nosque ipsos, at certe ut hunc audias ueni. Num- | |
| quamne legisti, Gaditanum quendam Titi Liui nomine | |
| gloriaque commotum ad uisendum eum ab ultimo terrarum | |
| orbe uenisse, statimque ut uiderat abisse? Ἀφιλόκαλον inlit- | 5 |
| teratum iners ac paene etiam turpe est, non putare tanti | |
| cognitionem qua nulla est iucundior, nulla pulchrior, | |
| nulla denique humanior. Dices: 'Habeo hic quos legam non | 9.1 |
| minus disertos.' Etiam; sed legendi semper occasio est, audi- | |
| endi non semper. Praeterea multo magis, ut uulgo dicitur, | |
| uiua uox adficit. Nam licet acriora sint quae legas, altius | |
| tamen in animo sedent, quae pronuntiatio uultus habitus | 5 |
| gestus etiam dicentis adfigit; nisi uero falsum putamus illud | 10.1 |
| Aeschinis, qui cum legisset Rhodiis orationem Demosthenis | |
| admirantibus cunctis, adiecisse fertur: τί δέ, εἰ αὐτοῦ τοῦ θηρίου | |
| ἠκούσατε; et erat Aeschines si Demostheni credimus λαμπρο- | |
| φωνότατος. Fatebatur tamen longe melius eadem illa pronun- | 5 |
| tiasse ipsum qui pepererat. Quae omnia huc tendunt, ut | 11.1 |
| audias Isaeum, uel ideo tantum ut audieris. Vale. |