| C. PLINIVS CALVINAE SVAE S. | |
| Si pluribus pater tuus uel uni cuilibet alii quam mihi | 2.4.1.1 |
| debuisset, fuisset fortasse dubitandum, an adires hereditatem | |
| etiam uiro grauem. Cum uero ego ductus adfinitatis officio, | 2.1 |
| dimissis omnibus qui non dico molestiores sed diligentiores | |
| erant, creditor solus exstiterim, cumque uiuente eo nubenti | |
| tibi in dotem centum milia contulerim, praeter eam sum- | |
| mam quam pater tuus quasi de meo dixit (erat enim soluenda | 5 |
| de meo), magnum habes facilitatis meae pignus, cuius fiducia | |
| debes famam defuncti pudoremque suscipere. Ad quod te ne | |
| uerbis magis quam rebus horter, quidquid mihi pater tuus | |
| debuit, acceptum tibi fieri iubebo. Nec est quod uerearis ne | 3.1 |
| sit mihi onerosa ista donatio. Sunt quidem omnino nobis | |
| modicae facultates, dignitas sumptuosa, reditus propter con- | |
| dicionem agellorum nescio minor an incertior; sed quod | |
| cessat ex reditu, frugalitate suppletur, ex qua uelut fonte | 5 |
| liberalitas nostra decurrit. Quae tamen ita temperanda est, | 4.1 |
| ne nimia profusione inarescat; sed temperanda in aliis, in te | |
| uero facile ei ratio constabit, etiamsi modum excesserit. | |
| Vale. |